Hobbitus Ille The Latin Hobbit by J. R. R. Tolkien

Hobbitus Ille The Latin Hobbit by J. R. R. Tolkien

Author:J. R. R. Tolkien
Language: eng
Format: azw3, epub, mobi, pdf
Publisher: HarperCollins Publishers
Published: 2012-07-31T23:00:00+00:00


quod momentum temporis fuit unum eius miserrimorum. mox autem in animo constituit se non temptaturum esse aliquid facere donec dies cum aliqua luce pauca aduenerit, et rem esse omnino inutilem inepte errare, ut fessus sine spe ientaculi ad eum recreandum fieret. itaque ipse cum tergo ad arborem consedit, neque tempus fuit ultimum in quo de foramine-hobbito, quod longissime afuit, cum cellis eius pulchris cogitauit. dum de larido ouisque et pane tosto butyroque attente cogitat, sensit nescio quid eum tangere. aliquid quasi linea fortis tenaxque ad manum sinistram erat, et, cum mouere temptauisset, crura sua esse iam in materia eadem inuoluta inuenit, ut surgens decideret.

tunc magna aranea, quae eum dormitantem alligando occupata erat, a tergo eius uenit et in eum impetum fecit. ille solum oculos ferae uidere potuit, sed crura eius hirsuta sentire potuit ut fila sua abominanda circum atque circum eum uoluere contendebat. feliciter mentem in tempore receperat. mox nequaquam se mouere potuerit. nihilominus, acriter pugnandum est antequam se liberauit. feram manibus suis reppulit – quae eum uenenare conabatur ut ille tacitus esset, sicut araneae paruae cum muscis agunt – donec ensem meminerat quem eduxit. tunc aranea resiluit, et ille tempus habuit ut secando crura sua liberaret. post illam rem, uicissim impetum fecit. aranea illis, quae tales aculeos ferebant, manifeste non assueta est, aut celerius effugerit. antequam illa euanescere potuit, Bilbo illam aggressus ense in oculos ipsos fodit. tum illa insaniuit et saliebat et saltabat et crura motibus horribilibus iactabat, donec ille eam ictu altero necauit; tum decidit et nihil plura perdiu meminerat.

cum mentem recepisset, lux solita hebes glauca circum eum erat. aranea mortua iuxta eum iacebat, et ensis nigro maculatus est. nescio quomodo Domino Bagginsi multum retulit se ipsum solum in tenebris, sine mago aut nan is aut aliquibus adiuuantibus, araneam necauisse. sensit se hominem mutatum esse, multum ferociorem atque audaciorem, uentro inani non excepto, dum ensem in graminibus tersum in uaginam recondit.

“nomen tibi dabo,” inquit, “et te appellabo Aculeus.”

postea ad explorandum progressus est. silua fuit torua atque tacita, sed plane primum quaerendi fuerunt amici, qui probabiliter non longe afuerunt, nisi captiui a dryadibus (aut a malis) facti erant. Bilbo putauit clamando rem fieri periculosam, et perdiu stetit cogitans in quo loco semita esset et quo primum iret ad nanos quaerendos.

“o, quare consilium Beornis non memineramus, atque Gandalphi!” lamentatus est. “in quanta turba nunc nos insumus! nos! solum uolo esse nos; esse solus est res horribilis.”

in fine coniecturam tam bene fecit quam optime potuit de parte e qua clamores auxilium petentes in nocte uenerat – et forte fortuna (cum portione bona cuius natus erat) magis minusue recte coniecit, ut uidebis. re in mente composita, reptauit quam callidissime potuit. in silentio hobbiti sunt callidi, praecipue in siluis, ut iam tibi dixi; porro, antequam egressus est Bilbo anulum induerat. quamobrem araneae eum, dum appropinquat, nec uidit nec audiuit.

furtiue aliquamdiu progressus erat, cum locum umbrae densae nigrae, locum nigrum etiam in illa silua, quasi maculam mediae noctis, quae numquam detersa erat, in fronte animaduertit. propius appropinquans, uidit illum a telis, alia cum alia in tergo et supra et implicata, factum esse.



Download



Copyright Disclaimer:
This site does not store any files on its server. We only index and link to content provided by other sites. Please contact the content providers to delete copyright contents if any and email us, we'll remove relevant links or contents immediately.